DEVOCIONES Y ORACIONES EN HONOR A LA SANTISIMA TRINIDAD
Actos de fe, esperanza y caridad
[Indice]
Himno Veni Creator
Veni, Creátor Spíritus, mentes tuórum vísita: imple supérna grátia, quae tu creásti péctora.
Qui díceris Paráclitus, altíssimi donum Dei, fons vivus, ignis, cáritas et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere, Dígitus Patérnæ déxtræ, tu rite promíssum Patris sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus, infúnde amórem córdibus, infirma nostri córporis virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllans lóngius, pacémque dones prótinus, ductóre sic te praevio vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem, noscámus atque Fílium, Teque utriúsque Spíritum credámus omni témpore.
Deo Patri sit glória, et Fílio, qui a mórtuis surréxit, ac Paráclito in sæculórum sæcula. Amen
V. Emítte Spíritum tuum et creabúntur,
R. Et renovábis fáciem terræ.
Oremus: Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti; da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de eius semper consolatióne gaudére. Per Chrístum Dóminum nóstrum.
R. Amen.
[Indice]
Secuencia Veni Sancte Spíritus
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte caelitus
lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
veni, dator múnerum,
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimae,
dulce refrigérium.
In labóri réquies,
in aestu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
[Indice]
Invocación al Espíritu Santo
Veni, Sancte Spíritus!, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Emitte Spíritum tuum, et creabúntur et renovábis faciem terræ.
Oremus: Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratione docuísti, da nobis in eódem Spíritu recta sapere, et de eius semper consolatióne gaudere. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
[Indice]