SALMOS Y CANTICOS DE LA SAGRADA ESCRITURA

Salmo 2

Antiphona: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).
  1. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
  2. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:
  3. «Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».
  4. Qui hábitat in cælis, irridebit eos, Dóminus subsannábit eos.
  5. Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:
  6. «Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum!».
  7. Praedicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te.
  8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.
  9. Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos».
  10. Et nunc, reges, intellégite, erudimini, qui iudicatis terram.
  11. Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre.
  12 Apprehéndite disciplinam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confídunt in eo.  
  13. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
  14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Antíphona: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus: Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, eius suavíssimo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sæcula sæculórum.
R. Amen.

[Indice]


Salmo 50 (Miserere)


Miserére mei, Deus, secúndum misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et peccátum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccávi, et malum coram te feci, ut iustus inveniáris in senténtia tua et equus in iudício tuo.  

Ecce enim in iniquitáte generatus sum: et in peccáto concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem in corde dilexísti: et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audíre me fácies gáudium et letítiam, et exsultábunt ossa, quae contrivísti.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
Ne proícias me a fácie tua et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui et spíritu promptíssimo confirma me.
Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, et exsultábit língua mea iustítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam.
Non enim sacrifício delectáris; holocáustum, si ófferam, non placebit.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, ut ædificéntur muri Ierúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta: tunc impónent super altáre tuum vítulos.

[Indice]


Cántico de Zacarías (Benedíctus)


Benedíctus Dóminus, Deus Israel, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebi suæ et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui.  
Sicut locútus est per os sanctórum, qui a sæculo sunt, prophetárum eius, salútem ex inimícis nostris et de manu ómnium, qui odérunt nos; ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris et memorári testaménti sui sancti.
Iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, datúrum se nobis, ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius. Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius in remissiónem peccatórum eorum, per víscera misericórdiæ Dei nostri.
In quibus visitábit nos, óriens ex alto, illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri.

[Indice]


Cántico de María (Magníficat)


Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles; esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri.

[Indice]


Cántico de Simeón (Nunc dimíttis)


Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum,
lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri.

[Indice]